igitur Hierobbaal qui est et Gedeon de nocte consurgens et
omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad erant
autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis
Excelsi
dixitque Dominus ad Gedeon multus tecum est populus nec
tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israhel et
dicat meis viribus liberatus sum
loquere ad populum et cunctis audientibus praedica qui
formidolosus et timidus est revertatur recesseruntque de monte
Galaad et reversa sunt ex populo viginti duo milia virorum et
tantum decem milia remanserunt
dixitque Dominus ad Gedeon adhuc populus multus est duc eos
ad aquas et ibi probabo illos et de quo dixero tibi ut tecum
vadat ipse pergat quem ire prohibuero revertatur
cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon
qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere
separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in
altera parte erunt
fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas
lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo
poplite biberat
et ait Dominus ad Gedeon in trecentis viris qui lambuerunt
aquas liberabo vos et tradam Madian in manu tua omnis autem
reliqua multitudo revertatur in locum suum
sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam
multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua et ipse cum
trecentis viris se certamini dedit castra autem Madian erant
subter in valle
eadem nocte dixit Dominus ad eum surge et descende in castra
quia tradidi eos in manu tua
sin autem solus ire formidas descendat tecum Phara puer
tuus
et cum audieris quid loquantur tunc confortabuntur manus
tuae et securior ad hostium castra descendes descendit ergo
ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum
vigiliae
Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi
iacebant in valle ut lucustarum multitudo cameli quoque
innumerabiles erant sicut harena quae iacet in litoribus maris
cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo suo
et in hunc modum referebat quod viderat vidi somnium et
videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi et in
Madian castra descendere cumque pervenisset ad tabernaculum
percussit illud atque subvertit et terrae funditus coaequavit
respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius
Gedeonis filii Ioas viri Israhelitae tradidit Deus in manu eius
Madian et omnia castra eius
cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius
adoravit et reversus ad castra Israhel ait surgite tradidit
enim Dominus in manus nostras castra Madian
divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas in
manibus eorum lagoenasque vacuas ac lampadas in medio
lagoenarum
et dixit ad eos quod me facere videritis hoc facite
ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini
quando personaverit tuba in manu mea vos quoque per
castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni
ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo
in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediae et
custodibus suscitatis coeperunt bucinis clangere et conplodere
inter se lagoenas
cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et
hydrias confregissent tenuerunt sinistris manibus lampadas et
dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et
Gedeonis
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum
hostilium omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes
ululantesque fugerunt
et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis
personantes inmisitque Dominus gladium in omnibus castris et
mutua se caede truncabant
fugientes usque Bethseta et crepidinem Abelmeula in Tebbath
conclamantes autem viri Israhel de Nepthali et Aser et omni
Manasse persequebantur Madian
misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens
descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera
atque Iordanem clamavitque omnis Ephraim et praeoccupavit aquas
atque Iordanem usque Bethbera
adprehensosque duos viros Madian Oreb et Zeb interfecit
Oreb in petra Oreb Zeb vero in torculari Zeb et persecuti sunt
Madian capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta
Iordanis